Ad Posteros

Diminuat ne sera dies praesentis honorem ,
Quis, qualisq; fui, percipe Posteritas.
CAMBRIA me genuit , patulis ubi vallibus errans
Subjacet aeriis montibus ISCA pater.
Inde sinu placido suscepit maximus arte
HERBERTUS, Latiae gloria prima Scholae,
Bis ternos, illo me Conducente, per annos
Profeci , & geminam Contulit unus opem ,
Ars & amor, mens at manus certare solebant ,
Nec lassata Illi mensve, manusve fuit .
Hinc qualem cernis crevisse: Sed ut mea Certus
Tempora Cognoscas , dura fuere, scias .
Vixi, divisos cum fregerat haeresis Anglos
Inter Tysiphonas presbyteri & populi .
His primum miseris per amaena furentibus arva
Prostravit sanctam vilis avena rosam,
Turbârunt fontes, & fusis pax perit undis ,
Maesta Caelestes obruit umbra dies.
Duret ut Integritas tamen , & pia gloria, partem
Me nullam in tantâ strage fuisse, scias;
Credidimus nempe insonti vocem esse Cruori ,
Et vires quae post funera flere docent .
Hinc Castae, fidaeq; pati me more parentis
Commonui, & Lachrymis fata levare meis ,
Hinc nusquam horrendis violavi Sacra procellis ,
Nec mihi mens unquam, nec manus atra fuit .
Si pius es, ne plura petas ; Satur Ille recedat
Qui sapit, & nos non Scripsimus Insipidis.
Translation: 
Language: 
Rate this poem: 

Reviews

No reviews yet.