Painting
M AGNAS artis opes, manibusque imitabile nostris
Naturæ decus, et partos sine Marte triumphos,
Aggredior cantare. Juvat revocasse parentum
Umbras, et simulacra modis splendentia miris
Exigua in tabula: juvat ardua cernere templa,
Æstivumque nemus, fontesque et picta Lyæo
Culta, vel ingentes hominum mirarier urbes.
Apparent lapsura nova nece Troja, ducesque
Argolici; salit ecce ferox Romanus in hostem,
Et desolatas rursum aspectamus Athenas.
Non aliter persæpe trahunt sublustria sensus
Somnia sopitos, et imagine ludimur aurea:
Delinita tument dum pectora, voxque volentum
Dicere abest; at mira, nova dulcedine captas,
Religio superat mentes, fruimurque priorum
Colloquio, immemoresque loci raptamur, et horæ
Cernis ut immensa se mole attollat in auras,
Ædes inter humo æquatas, avulsaque saxis
Saxa, Coliseum? Sancta sub rupe morari
Musa jubet, sæclique animos revocare sepulti,
Astra ruinosas spectant ubi conscia turres,
Et campos ubi Roma fuit. Sic omnia pictor
Rite memor servavit, inenarrabile pingens
Dextra opus, ac tabulæ dans vitam ac verba silenti.
Hic vero instructas acie, medioque phalanges
Marte, vel in crasso revolutos pulvere currus,
Formarit, non arte rudis; piceumque colorem
Addidit, ac multa texit formidine campum
Ille canes, pecudumque laborantisque coloni
Pinxit opus, fecitque boves per prata vagari,
Serpere de sylvis fumum, aut sub margine rivi
Ludere ridentes pueros: aliusque domorum
Arcanos penetrat thalamos, vigilemque sub alta
Nocte senem jussit visu ardescente tueri
Argenti gazas, aurique talenta reposti
Atque alius sacri profert miracula Libri,
Pastoris laudes, debellatumque gigantem,
Aut casum Babylonis, aquas ubi propter, inani
Fletu indulgebant, noctis per tædia longæ,
Isacidæ. Atque alius supremi arcana reclusit
Luminis, instantemque Deum, trepidosque sub ipsis
Tartareis stantes portis denso agmine manes.
Nulli fas illis mortali excedere tectis.
Sed ne quære prius, quæ nocte teguntur acerba,
Neu scrutare Deum. Nobis sat pandere multæ
Artis iter, quocunque ferat sacrata voluptas,
Concessamque viam cœli affectare futuri.

Translation:
Language:
Reviews
No reviews yet.