Quadriviad, Ll. 1-51

Arma virosque cano: procul o, procul este profani:
nescio mentiri: si quis mendacia quaerit
in vespertinis quaerat mendacia chartis.
me neque multo iterum Pharsalia sanguine tincta
nec tam Larissa nuper fugitiva relicta
Graecia percussit, quam Curia Municipalis
Principis augusta dextra Cambrensis aperta,
atque novae longis imbutae litibus aedes:
omnia quae vobis canerem si tempus haberem
aut spatium: sed non habeo, varias ob causas.
nunc civilia bella viaeque cruore rubentes
Musae sufficient et Quadrivialis Enyo.
Nox erat et caeio fulgebat luna sereno
desuper: in terris fulgebat Serica lampas
plurima, et ornatis pendent vexilla fenestris.
spectando gaudent cives: academica pubes
palatur passim plateis aut ordine facto
proruit ignavum cives pecus: omnia late
laetitia magni praesentia Principis implet.
Metropolitanae custos, Robertule, pacis,
tu quoque laetus ades, nec dedignaris amice
inter ridentem comis ridere popellum.
ecce tamen Furiae Martini desuper arce
dant belli signum: ruit undique vulgus ad arma:
procuratores obsistunt subgraduatis,
civibus iratis obsistunt subgraduati
et cives illis: pacis custodibus, omnes.
turba venit diris ultrix accincta bacillis:
Metropolitani vecti per strata caballis
proturbant cunctos, reliquos in carcere claudunt.
Consiliarius en! Urbanus in occiput ipse
percutitur nec scit quisnam cere comminuat brum:
namque negant omnes, et adhuc sub judice lis est.
quid Medicina viris jurisve peritia prodest,
jurisconsultos dubio si jure coercent
vincula, nec proprios arcet Medicina bacillos?
heu pietas, heu prisca fides! neglectus alumnus
Tutorem in vacua tristis desiderat aula:
interea Tutor sub judice municipali
litigat, et jurat nil se fecisse nefandum,
obtestans divos: nec creditur obtestanti.
quid referam versos equites iterumque reversos
subgraduatorum pellentes agmina ferro,
inque pavimentis equitantes undique turmas?
proh pudor! o mores, o tempora! forsitan olim
exercens operam curvo Moderator aratro
inveniet mixtis capitum fragmenta galeris
relliquias pugnae, et mentem mortalia tangent.
me sacer Aegidius Musarum fana colentem
aegide defendit, perque ignea tela, per hostes
incolumem vexitque tuens rursusque revexit.
Translation: 
Language: 
Rate this poem: 

Reviews

No reviews yet.