Hic pater et pastor magnus, Christique sacerdos,
Sanctus Amandus obit, Christum qui semper amavit;
Plurima qui vivens meritis miracula gessit,
Cuius vita fuit doctrina salusque suorum;
Qui iam divitias secli contempsit habere,
Aeternas Christi ut caeli lucraret in aula.
Multiplicavit opes animarum doctor ubique,
Exemplis formans Christo doctore magister.
Hic pater egregius Christo hoc fundavit ovile,
Et post perpetui quae sparsit semina regni
In populos, nostrum longe lateque per orbem,
Post fructus verbi, saeva et post praelia mundi
Contemplativos placuit hic carpere fructus,
Atque deo soli tantum servire quietus.
Perfectus meritis pastor, plenusque dierum,
Coetibus angelicis Christi subvectus in aulam,
Corpore nobiscum sancto requiescit humatus;
Pro cuius meritis nosmet hic, Christe, tuere.
Semper in aeternum tibi sit laus, gloria, virtus,
Qui talem dederas nobis, rex piissime, patrem.