Mentibus Angelicis si fas Patris ora videre,
Aspectuque Dei liberiore frui,
Atque ita de rebus praedicere multa futuris,
Quas velut in speculo Patris in ore vident:
Fas quoque virginibus, quae dum tellure morantur,
Angelica vitam simplicitate colunt,
Arcanis oculis coelestia visa videre,
Et ventura sono vaticinante loqui.
Qualia vaticino quae carmina fundit ab ore
Anna monasteri gloria Pissiaci,
Anna Prophetissa cui nomen et omen ab Anna,
Haec nisi casta diu quod fuit, illa semel.